monumenta.ch > Petrus de Vinea > bsbClm14439.75 > ad Romanos, 8 > sectio 1 > bnf15046.211 > bkeCod.16.203v > bnfGrec107.215 > bsbClm6224.165 > bnf6795.355 > bkeCod.16.93v > csg211.189 > csg899.42 > bnf15046.204 > sectio 6 > bavPal.lat.311.335 > sectio 73 > sectio 85

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 85
Unde et flos iste plenus timoris Domini est; quia omnia germina bonorum operum adhaerent ei, quoniam ipse materia eorum est; flore eodem germinante viriditatem quarumcunque virtutum, fructu earum prae caeteris repleto quatenus omnia bona perficiat, ut etiam de ipso Scriptura habet: Sicut malum inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideravi sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo . Hoc tale est: Filius virginis, dulcissimus amator castae dilectionis, quem apprehendit fidelis anima desiderans dulcissima eius amplexione integritatem suam coronare, relicto carnali viro, et se copulans Christo, eumque certissimo foedere amans et in speculo fidei aspiciens, est pulcherrimus fructus fructiferae arboris, id est Filius virginis exiens de virginali candore, sicut pomum de fructuosa floriditate praebensque escam refectionis esurientibus, et succum dulcedinis sitientibus, et hoc modo ligna silvestria praecellens, id est filios hominum qui in peccatis concipiuntur, et in ipsis converantur, nec talem fructum afferentes qualem ipse attulit, quoniam a Deo exivit plenum fructum suavitatis vitae afferens, aliis quidem nec viriditatem nec fructum a se ipsis habentibus sed ab ipso. Quomodo? Ipse per incarnationem suam mundo salvationem dedit, dilectus Dei Filius inter filios hominum apparens qui per fervorem ipsius virebant et fructum afferebant, sed non tanta plenitudine fecundi quanta ipse repletus erat, quia totus sanctus a Deo exiens de virgine natus est. Et quare dilectus? Quia ipse hoc conculcat, quod fideli animae ad coelestia properanti obsistit.